[ Pobierz całość w formacie PDF ]
proinde (per Prop. 7 hujus) eandem coercere, vel restinguere poterunt. Q.E.D.
PROPOSITIO XVI
Cupiditas, quae ex cognitione boni, & mali, quatenus haec cognitio futurum respicit, oritur,
facilius rerum Cupiditate, quae in praesentia suaves sunt, coerceri, vel restingui potest.
DEMONSTRATIO
Affectus erga rem, quam futuram imaginamur, remissior est, quam erga praesentem (per
Coroll. Prop. 9 hujus). At Cupiditas, quae ex vera boni, & mali cognitione oritur, tametsi haec
cognitio circa res, quae in praesentia bonae sunt, versetur, restingui, vel coerceri potest aliqua
temeraria Cupiditate (per Prop. praeced., cujus Demonstrat. universalis est); ergo Cupiditas,
quae ex eadem cognitione, quatenus haec futurum respicit, oritur, facilius coerceri, vel
restingui poterit, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XVII
Cupiditas, quae oritur ex vera boni, & mali cognitione, quatenus haec circa res contingentes
versatur, multo adhuc facilius coerceri potest, Cupiditate rerum, quae praesentes sunt.
DEMONSTRATIO
115
Propositio haec eodem modo, ac Prop. praeced. demonstratur ex Coroll. Prop. 12 hujus.
Scholium
His me causam ostendisse credo, cur homines opinione magis, quam vera ratione
commoveantur, & cur vera boni, & mali cognitio animi commotiones excitet, & saepe omni
libidinis generi cedat; unde illud Poetae natum: Video meliora, proboque, deteriora sequor.
Quod idem etiam Ecclesiastes in mente habuisse videtur, cum dixit: Qui auget scientiam,
auget dolorem. Atque haec non eum in finem dico, ut inde concludam, praestabilius esse
ignorare, quam scire, vel quod stulto intelligens in moderandis affectibus nihil intersit; sed
ideo quia necesse est, nostrae naturae tam potentiam, quam impotentiam noscere, ut
determinare possimus, quid ratio in moderandis affectibus possit, & quid non possit; & in hac
Parte de sola humana impotentia me acturum dixi. Nam de Rationis in affectus potentia
separatim agere constitui.
PROPOSITIO XVIII
Cupiditas, quae ex Laetitia oritur, caeteris paribus, fortior est Cupiditate, quae ex Tristitia
oritur.
DEMONSTRATIO
Cupiditas est ipsa hominis essentia (per Defin. 1 Affect.), hoc est (per Prop. 7 p. 3), conatus,
quo homo in suo esse perseverare conatur. Quare Cupiditas, quae ex Laetitia oritur, ipso
Laetitiae affectu (per Defin. Laetitiae, quam vide in Schol. Prop. 11 p. j3) juvatur, vel augetur;
quae autem contra ex Tristitia oritur, ipso Tristitiae affectu (per idem Schol.) minuitur, vel
coercetur; atque adeo vis Cupiditatis, quae ex Laetitia oritur, potentia humana, simul &
potentia causae externae; quae autem ex Tristitia, sola humana potentia definiri debet, ac
proinde hac illa fortior est. Q.E.D.
Scholium
His paucis humanae impotentiae, & inconstantiae causas, & cur homines rationis praecepta
non servent, explicui. Superest jam, ut ostendam, quid id sit, quod ratio nobis praescribit, &
quinam affectus cum rationis humanae regulis conveniant, quinam contra iisdem contrarii
sint. Sed antequam haec prolixo nostro Geometrico ordine demonstrare incipiam, lubet ipsa
rationis dictamina hic prius breviter ostendere, ut ea, quae sentio, facilius ab unoquoque
percipiantur. Cum ratio nihil contra naturam postulet, postulat ergo ipsa, ut unusquisque
seipsum amet, suum utile, quod revera utile est, quaerat, & id omne, quod hominem ad
majorem perfectionem revera ducit, appetat, & absolute, ut unusquisque suum esse, quantum
in se est, conservare conetur. Quod quidem tam necessario verum est, quam, quod totum sit
sua parte majus (vide Prop. 4 p. 3). Deinde quandoquidem virtus (per Defin. 8 hujus) nihil
aliud est, quam ex legibus propriae naturae agere, & nemo suum esse (per Prop. 7 p. 3)
conservare conetur, nisi ex propriae suae naturae legibus; hinc sequitur primo, virtutis
fundamentum esse ipsum conatum proprium esse conservandi, & felicitatem in eo consistere,
quod homo suum esse conservare potest. Secundo sequitur, virtutem propter se esse
appetendam, nec quicquam, quod ipsa praestabilius, aut quod utilius nobis sit, dari, cujus
causa deberet appeti. Tertio denique sequitur, eos, qui se interficiunt, animo esse impotentes,
116
eosque a causis externis, suae naturae repugnantibus, prorsus vinci. Porro ex Postulato 4
Partis 2 sequitur, nos efficere nunquam posse, ut nihil extra nos indigeamus ad nostrum esse
conservandum, & ut ita vivamus, ut nullum commercium cum rebus, quae extra nos sunt,
habeamus; &, si praeterea nostram Mentem spectemus, sane noster intellectus imperfectior
esset, si Mens sola esset, nec quicquam praeter se ipsam intelligeret. Multa igitur extra nos
dantur, quae nobis utilia, quaeque propterea appetenda sunt. Ex his nulla praestantiora
excogitari possunt, quam ea, quae cum nostra natura prorsus conveniunt. Si enim duo ex. gr.
ejusdem prorsus naturae individua invicem junguntur, individuum componunt singulo duplo
potentius. Homini igitur nihil homine utilius; nihil, inquam, homines praestantius ad suum
esse conservandum, optare possunt, quam quod omnes in omnibus ita conveniant, ut omnium
Mentes & Corpora unam quasi Mentem, unumque Corpus componant, & omnes simul,
quantum possunt, suum esse conservare conentur, omnesque simul omnium commune utile
sibi quaerant; ex quibus sequitur, homines, qui ratione gubernantur, hoc est, homines, qui ex
ductu rationis suum utile quaerunt, nihil sibi appetere, quod reliquis hominibus non cupiant,
atque adeo eosdem justos, fidos, atque honestos esse.
Haec illa rationis dictamina sunt, quae hic paucis ostendere proposueram, antequam eadem
prolixiori ordine demonstrare inciperem, quod ea de causa feci, ut, si fieri posset, eorum
attentionem mihi conciliarem, qui credunt, hoc principium, quod scilicet unusquisque suum
utile quaerere tenetur, impietatis, non autem virtutis, & pietatis esse fundamentum. Postquam
igitur rem sese contra habere breviter ostenderim, pergo ad eandem eadem via, qua huc usque
progressi sumus, demonstrandum.
PROPOSITIO XIX
Id unusquisque ex legibus suae naturae necessario appetit, vel aversatur, quod bonum, vel
malum esse judicat.
DEMONSTRATIO
Boni, & mali cognitio est (per Prop. 8 hujus) ipse Laetitiae, vel Tristitiae affectus, quatenus
ejusdem sumus conscii; ac proinde (per Prop. 28 p. 3) id unusquisque necessario appetit, quod
bonum, & contra id aversatur, quod malum esse judicat. Sed hic appetitus nihil aliud est,
quam ipsa hominis essentia, seu natura (per Defin. Appetitus, quam vide in Schol. Prop. 9 p. 3
& Defin. 1 Affect.). Ergo unusquisque ex solis suae naturae legibus id necessario appetit, vel
aversatur, &c. Q.E.D.
PROPOSITIO XX
Quo magis unusquisque suum utile quaerere, hoc est, suum esse conservare conatur, &
potest, ea magis virtute praeditus est; & contra quatenus unusguisque suum utile, hoc est,
suum esse conservare negligit, eatenus est impotens.
DEMONSTRATIO
Virtus est ipsa humana potentia, quae sola hominis essentia definitur (per Defin. 8 hujus), hoc
est (per Prop. 7 p. 3), quae solo conatu, quo homo in suo esse perseverare conatur, definitur.
117
[ Pobierz całość w formacie PDF ]
Tematy
- Home
- iewb rs vol3.ALLSOLUTIONS.v5.10.001
- Dlaczego byśÂ‚ dany Duch śÂšwić™ty_591217
- Forester C.S. SzcześÂ›liwy powrót
- Język Hiszpański dla początkujących w.2014 WP Oskar Perlin
- Jeff Grubb StarCraft Libertys Crusade
- (ebook german) King, Stephen Der Gesang Der Toten
- Emma Darcy Marriage Meltdown (pdf)
- Bibliografia Holocaustu
- Heyer Georgette Uciekajaca narzeczona
- Przezdziecki_Jasnoscnocy
- zanotowane.pl
- doc.pisz.pl
- pdf.pisz.pl
- agatka34212.pev.pl